PAPPIA decimaria Lex

PAPPIA decimaria Lex
PAPPIA decimaria Lex
ut Vir et uxor, nullis ex eo matrimonio exstantibus liberis, decimam ex Testamento matrimonii nomine capere possit; Si vero exstent libert ex alio matrimonio, pro unoquoque ex liberis aliam decimam et pro communi silio post nonum diem amisso aliam: pro duobus post nonum diem amissis, duas: quod explicat Ulpianus in fragm. tit. 15. et 21. Memoratur quoque Cuiacio Observat. l. 3. c. 12. alludit ad eam Tertullian. ad Uxorem l. 1. Vide Ioh. rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 18. Fuit et Pappia Poppaea Lex, de Connubiis, eadem quae lex Iulia continens, tum praeterea haec: Ut ne quinquaginta annis minor sexagenario nuberet, aut vir hâc aetate iunior quinquagenariam feminam duoeret in uxorem. Ut Patronis, qui ius trium liberorum haberent, contra tabulas testamenti liberti, aut ab intestato contra suos heredes non naturales, bonorum possessio daretur: Ut Patronae ingenuae duobus liberis, honoratae libertinae tribus, idem iuris daretur, quod Patronis ex edicto. Ut liberis ingenuae trium liberorum iure honoratae, idem iuris, quod ipsi Patronae tribueretur: Ut omnibus ingenuis, praeter Senatores, earumque liberos, uxores libertinas habere liceret. Tulêre eam m. Pappius Mutilus, Q. Poppaeus II. Consul. suff. Augustô Imperatore. Tacit. l. 3. Annal. c. 25. et 28. Vide iterum Rosin. l. 8. c. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • TESTAMENTUM — I. TESTAMENTUM alienationis species est, et iuris naturalis. Quamvis enim id, ut actus alii, formam certam accipere possit a iure civili, ipsa tamen eius substantia cognata est dominio, et eô datô iuris naturalis. Possum enim rem meam alienare,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”